Epistola B. Pauli ad Romanos*

Caput 8: Versus 14

Aguntur.Aguntur dicit, non reguntur. Plus est enim agi quam regi: agi enim dicimus aliquem, quasi vix aliquid agentem; regi autem quasi jam aliquid agentem, qui ideo regitur, ut recte agat. Sed aguntur, non quod nihil per se, sed quod, ut aliquid agant, impetu gratiae impelluntur.AUG., lib. de Correp. et Grat., c. 2.Non se itaque fallant qui dicunt: Ut quid nobis, etc., usque ad accepisse se gaudeant.
(* Traductions européennes)